F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
In tractatum instrumentorum De armillaris instrumenti fabrica
<- App. -> <- = ->

DE ARMILLARIS INSTRUMENTI FABRICA

190 Duae armillae fiant, quarum una zodiacum, altera colurum solstitiorum rapraesentet. In polis zodiaci, qui scilicet in ipso coluro iacent, duo claviculi interius et exterius prominentes figantur: in quibus clavis duae armillae, una interior, altera exterior, ipsi zodiaco contiguae, super ipsos clavos (qui poli sunt zodiaci) facile circunduci possint. 191 Zodiacus et interior armilla distinguantur in gradus: et interior habeat regulam cum pinnulis foraminatis circa centrum volubilem. Mox in polis Mundi, qui sunt in dicto coluro, et a polis zodiaci per arcum maximae declinationis solaris distant, duo clavi figendi sunt, axem Mundi repraesentantes. Qui clavi sunt inserendi in foraminibus duobus diametraliter oppositis in quinta armilla totum instrumentum complectente et meridianum repraesentante. 192 Quae armilla in ipso meridiano urbis tuae sistenda est, ac firmanda in basim, ita quidem, ut poli mundi elevati sint secundum situm et latitudinem loci. Unde sequetur, ut axis instrumenti aequidistet axi Mundi, super quo fit motus diurnus coeli. Et ipse meridianus perpendiculariter instet horizontis plano. [S:78]

Usus instrumenti

193 Instrumento ita, ut dictum est, collocato, si per locum Solis cognitum, velis locum Lunae cognoscere; quando scilicet interdiu videtur utrunque luminare: pone armillam exteriorem super locum Solis in zodiaco: et ibi eam firma. Inde volue totum instrumentum super polos mundi, versus Solem, donec utraque armilla, scilicet zodiacus, et dicta exterior, sese obumbret. 194 Ut scilicet linea loci solis iaceat in diametro communi harum duarum armillarum: quae sectio communis est zodiaci cum armilla tunc determinante longitudinem Solis. In tali enim situ zodiacus instrumenti zodiaco coelesti respondebit: hoc est situs huius illius situi. Tunc itaque instrumento sic fixo ac firmato, volue armillam intrinsecam cum regula sua, et pinnulis ad Lunam, donec per foramina, aut acies pinnularum Lunam in coelo videas, sive Lunae radius transmittatur per ipsa foramina. 195 Nam tunc armilla ipsa interior in periferia zodiaci indicabit locum longitudinis Lunae. Et eiusdem armillae arcus inter zodiacum et regulam comprehensus, erit latitudo Lunae. Non aliter per locum Lunae cognitum, planetarum et stellarum loca singula in longitudine ac latitudine nancisceris. Sed locum Lunae hic intellige visum, non verum: quorum locorum diversitas seu differentia dicitur diversitas aspectus. 196 Quod, si observatio fiat, Luna existente in medio puncto semicirculi zodiaci extantis: tunc diversitas aspectus in longitudine, nulla est. Item quanto Luna fuerit vertici horizontis vicinior; tanto diversitas in latitudine minor erit. Tamen instrumentum semper rectificari poterit, secundum visum Lunae locum in longitudine. 197 Similiter per locum alicuius stellae cognitum, poterit inveniri alterius astri tam in longitudine, quam in latitudine locus. Namque in astris superioribus, ac fixis stellis diversitas aspectus est insensibilis. Quandoquidem terra firmamenti respectu puncti quasi vicem habeat, et perinde centrorum instrumenti et terrae distantia nullam sensibilem differentiam observationibus dictarum stellarum ingerat. 198 Haec de instrumento armillari ex quinto Magnae Ptolemaicae Constructionis in summam redacta sint satis. Nam Ioannes de Monte regio in libello quodam suarum observationum, huiusmodi instrumenti, ac Torqueti, et quadrati fabricam, usum et descriptionem satis exposuit. Nobis tamen, qui tam instrumentorum, quam librorum penuria in hisce regionibus et hac tempestate laboramus, satis superque fuerit quadrans: et pro miraculo astrolabum vix intellectum ostentatur, adeo terrenorum curis involuimur.

Inizio della pagina
->