F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Elementorum XI et XII. Solidorum primus et secundus | Prop. 30 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
30a
93 Similia solida multarum basium intra sphaeras descripta, triplicem inter se proportionem habent ad proportionem diametrorum sive respondentium laterum. 94 Patet, nam si a centris sphaerarum ad singulos solidorum angulos lineae singulae educantur, secabuntur solida singula in tot pyramides, quot sortiuntur bases. 95 Cumque per praecedentem, duae pyramides similes53 sint in triplici proportione laterum, iam per 13am quinti aggregatum omnium pyramidum in una sphaera ad aggregatum omnium pyramidum in altera, hoc est totum solidum polyhedrum in una sphaera inscriptum ad totum solidum simile in altera inclusum, eam54 servabit rationem, quam55 pyramis ad correlativam pyramidem, hoc est triplicem ad rationem laterum, sive sphaeralium diametrorum sive semidiametrorum, quae sunt etiam latera pyramidum. Sicut proponitur demonstrandum.
|
Inizio della pagina |
-> |