F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Elementorum XI et XII. Solidorum primus et secundus Prop. 29
<- App. -> <- = ->

[A:40v]

29a

91 Similia solida, sive illa sint prismata, sive parallelepipeda, sive quotcumque laterum columnae vel pyramides, sive cylindri, sive coni, sunt in triplici proportione laterum <respondentium sive diametrorum48>.

92 Nam ex praemissis talium duorum solidorum proportio componitur ex basium et altitudinum sive laterum49 tertiorum proportionibus. Basium autem proportio (quoniam sunt similes) duplex est ad proportionem laterum < sive diametrorum respondentium50>, per 1851am sexti (collatis scilicet lateribus correlativis). Igitur solidorum proportio ad quamvis laterum <sive diametrorum52> respondentium proportionem triplex erit.

Inizio della pagina
->