F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Elementorum XI et XII. Solidorum primus et secundus Prop. 24
<- App. -> <- = ->

24a

79 Tam cylindri, quam coni eiusdem altitudinis sunt ad invicem sicut bases.

figura 14

In descriptione praecedentis, super circulos ab, cd intelligantur duo cylindri, sive duo coni eiusdem celsitudinis. Et cum cylindris quidem columna laterata, cum conis vero pyramis laterata super figuram ef non tangens quidem cylindrum aut conum cd. 80 Et quoniam per 22am huius, tam columnae quam pyramides42 eiusdem celsitudinis sunt ad invicem sicut bases, et perinde sicut quadrata quae ex basium diametris, idcirco eodem processu et argumentatione, quibus in praecedenti usi demonstravimus circulos esse proportionales quadratis diametrorum, ostendemus hic43 cylindros, sive conos eiusdem celsitudinis, quorum bases [A:40r] sunt tales circuli, esse eorumdem diametrorum quadratis proportionales.

Inizio della pagina
->