F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Elementorum XI et XII. Solidorum primus et secundus Prop. 10
<- App. -> <- = ->

10a

39 Duarum columnarum lateratarum proportio componitur ex basium et18 celsitudinum proportionibus.

40 Haec propositio sequitur ex duabus praemissis. Hoc pacto. Sumpto a, b columnae quotvis laterum super bases c, d; aio quod proportio columnae a ad columnam b componitur ex proportione basis c ad basim d et ex proportione celsitudinis a ad celsitudinem b. Ponatur enim columna e super basim f, aequalem basi c, et sub celsitudine ipsius b. Tunc enim per praecedentem, erit columna a ad columnam e sicut celsitudo a19 ad celsitudinem e. 41 Itemque per antepraemissam, columna e ad columnam b sicut basis f ad basim d. Sed proportio columnae a ad columnam b componitur ex proportionibus columnae a ad columnam e et columnae e ad columnam b. Igitur ex aequo, eadem proportio componetur ex proportionibus celsitudinis a ad celsitudinem e vel b et basis f vel c ad basim d. Quod est propositum.

figura 7

Inizio della pagina
->