F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Elementorum XI et XII. Solidorum primus et secundus | Prop. 9 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
[A:37r] 9a
36 Columnae lateratae super aequas bases positae, sunt celsitudinibus proportionales. 37 Haec constat per 2am13 et praecedentem. Sic sit ab quadrilatera columna super basim d et c columna trilatera super basim e, quarum ab celsior secetur plano basibus parallelo in duas a, b ita ut b sit sub eodem fastigio cum columna c. Et tunc per praecedentem erunt b, c columnae basibus d, e proportionales; cumque d, e bases sint per hypothesim aequales, erunt b, c14 columnae aequales invicem. 38 Sed per 2am15, ab columna ad b columnam, sicut celsitudo ad celsitudinem; igitur, quoniam b, c columnae aequales et earum celsitudines aequales <sunt16>: erit ab columna ad c columnam, sicut celsitudo ab17 ad celsitudinem c. Quod est propositum.
|
Inizio della pagina |
-> |