F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Euclidis elementorum libri Liber quintus 7
<- App. -> <- = ->

7a

12 // Sint aequales magnitudines a b et alia quantacumque c. // Aio quod a b singulae ad c eandem habent rationem: et c ad a b singulas eandem rationem.

// Sumantur enim ipsarum a b aeque multiplices d e et ipsius c utcumque multiplex f aequales ergo sunt d e quoniam aeque multiplices aequalium: Quare si d excedit ipsam f et e excedet ipsam f et si aequalis, aequalis: et si minor, minor. Igitur per diffinitionem proportionalium magnitudinum erit sicut a ad c sic b ad c quod est primum. 13 // Et quoniam si f excedit ipsam d et f excedet ipsam a et si aequalis, aequalis: et si minor, minor. // Rursus ergo per dictam diffinitionem erit ut c ad a sic c ad b quod est reliquum.

figura 7

Inizio della pagina
->