F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Euclidis elementorum libri Liber quintus 24
<- App. -> <- = ->

[A:7r] 24a

51 // Habeat ab ad c eam rationem, quam de ad f. Item bg ad c eam, quam eh ad f. // Aio quod totum ag ad c erit sicut totum dh ad f.

// Nam conversim erit c ad bg sicut f ad eh. Igitur ex aequali, per 22am ab ad bg sicut de ad eh. Quare coniunctim, per 18am, ag ad bg sicut dh ad he. Itaque rursum ex aequali per 22am ag ad c sicut dh ad f quod <est> propositum.

figura 25

Corollarium

52 // Manifestum est ergo quod si quotlibet magnitudines singulae singulas rationes habeant, ad rem primam, quas singulae aliae singulas eiusdem numeri, ad rem 2am, erit congeries illarum ad rem primam, sicut congeries harum ad rem 2am.

Inizio della pagina
->