F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Euclidis elementorum libri | Liber quintus | 19 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
[A:5v] 19a
// Sit sicut totum ab ad totum cd sic ablatum be ad ablatum df. // Aio quod reliquum ae ad reliquum cf erit sicut49 ab totum ad cd totum. 39 // Nam cum sit ab ad cd sicut be ad fd erit permutatim per 16am ab ad be sicut cd ad df et disiunctim, per 17am, ae ad eb sicut cf ad fd et rursus permutatim ae ad cf sicut eb ad fd. Sed eb ad fd per hypothesim sicut ab ad cd. Ergo per 11am sicut ab ad cd sic ae ad cf, quod est propositum.
![]()
Corollarium
40 // Manifestum est ergo quod si quattuor magnitudines fuerint proportionales, et eversim proportionales erunt. // Hoc est si ab ad be fuerit sicut cd ad df erit eversim ab ad ae sicut cd ad cf. // Nam tunc permutatim erit ab ad cd sicut be ad df quare per praemissam, ae ad cf erit sicut ab ad cd et permutatim ab ad ae sicut cd ad cf sicut infert corollarium.
|
Inizio della pagina |
-> |