F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Euclidis elementorum libri | Liber quintus | 17 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
17a44
// Sit ab ad bc sicut de ad ef. // Aio quod erit disiunctim sicut ac ad cb sic df ad fe. 37 // Sumantur enim ipsarum ac cb df fe aeque multiplices gh hk lm mn eruntque per primam gk ipsius ab et ln ipsius de aeque multiplices. Rursus ipsarum bc ef sint aeque multiplices kp nq utcumque, eruntque per 2am hp ipsius bc et mq ipsius ef aeque multiplices: itaque per conversam45 diffinitionem proportionalium magnitudinum, si gk excedit ipsam hp et ln excedet ipsam mq et si aequalis, aequalis: et si minor, minor: communes auferantur hk mn et iam si gh excedet46 ipsam kp et lm excedet ipsam nq et si aequalis, aequalis: et si minor, minor. Igitur per diffinitionem proportionalium magnitudinum erit ut ac ad cb sic df ad fe quod est propositum.
![]()
|
Inizio della pagina |
-> |