F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Euclidis elementorum libri Liber quintus 16
<- App. -> <- = ->

16a

// Sit sicut a ad b sic c ad d. // Aio quod permutatim erit sicut a ad c sic b ad d.

36 // Sint enim ipsarum a b aeque multiplices e f et ipsarum c d aeque multiplices aliae g h eritque per praemissam, sicut e ad f sic a ad b et ideo sic c ad d per 11am huius: sed c ad d sicut g ad h per praemissam: rursum ergo per 11am sicut e ad f sic g ad h quare per 14am huius, si e excedit ipsam g et f excedet ipsam h et si aequalis, aequalis: et si minor, minor. Itaque per diffinitionem proportionalium magnitudinum, erit [A:5r] a ad c sicut b ad d quod est propositum.

figura 17

Inizio della pagina
->