F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Euclidis elementorum libri Liber quintus 11
<- App. -> <- = ->

11a

// Sit sicut a ad b sic c ad d et sicut c ad d sic e ad f. // Aio quod est et sicut a24 ad b sic e ad f25.

21 // Sumantur enim ipsarum ace aeque multiplices ghk ipsarum vero bdf aliae aeque multiplices lmn. // Itaque per conversam26 diffinitionem proportionalium magnitudinum, si g excedit ipsum l et h excedet ipsum m et si aequale, aequale: et si minus, minus: sed per eandem, si h excedet ipsum m et k excedet ipsum n et si aequale, aequale: et si minus, minus. 22 Igitur et si g excedit ipsam l et [A:3v] k excedet ipsam n et si aequalis27, aequalis et si minor, minor. Quamobrem, per diffinitionem proportionalium magnitudinum, erit, sicut a ad b sic e ad f quod est propositum.

figura 11

Inizio della pagina
->