F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Euclidis elementorum libri | Liber quintus | 10 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
10a
19 // Magnitudinum a b ipsa quidem a maiorem rationem habeat ad c quam b ad c. // Aio quod a maior est quam b. // Non enim aequalis est a ipsi b nam tunc a b singulae eandem haberent rationem ad c per primam partem 7ae quod est contra hypothesim. Sed nec minor est a quam b nam tunc per primam partem 8ae b maiorem rationem haberet ad c quam a ad c quod rursus est contra hypothesim: erit18 ergo a omnino maior quam b. // Rursum habeat c maiorem rationem ad b quam c ad a. // Aio quod minor est b quam a. // Non enim aequalis est b ipsi a. Sic enim19 per20 secundam partem 7ae c21 ad singulas a b eandem haberet rationem, quod est contra hypothesim. 20 Sed nec maior b quam a nam sic per secundam partem 8ae maiorem22 haberet rationem c ad a quam c ad b quod rursus est contra hypothesim. Omnino ergo minor est b quam a sicut23 demonstrandum proponitur.
![]()
|
Inizio della pagina |
-> |