F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Epistulae Propriae XIX
<- App. -> <- = ->

XIX.

Francesco Maurolico a D. Marcello Pignone

Messina, 1 novembre 1562

Dedicatoria al marchese di Orioles del Sicanicarum rerum compendium (Messina, 1562)

Illustrissimo Domino D. Marcello Pignonio

Oriolensium Marchioni, in Sicilia Regio Visitatori ac generali Commissario

Maurolycus Abbas. S. P. D.

Hos Sicanicae historiae libellos, ut cunque licuit, ex utriusque linguae authoribus siculisque annalibus excerptos ad te mittimus Illustrissime Marchio, ut sub favore tuo recepti, iudicioque probati palam prodire non erubescant. Decet enim ut qui siculis rebus consulturus a Rege missus adveneris, idem quoque bonarum artium patrocinium suscipias, et literarum amator literatorum Moecenas existas. Itaque sicubi a maioris momenti negocii vacuus fueris, percurrere poteris opusculum, a vetustissimis incolis ad nostra tempora continuatum. Sic enim ductu tuo atque opera transmissum ad Hispaniam a principe Carolo, cui dedicatur, sereno vultu excipietur. Vale una cum Illustrissima coniuge ac generosis liberis. Messanae Kal. Novembris. M. D. LX. II.

Inizio della pagina
->