| F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a | 
| Introduzione | Help | Pianta | Sommario | 
| Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum | Liber primus | 17 | 
| <- | App. | -> | <- | = | -> | 
| 
	
 
 [A:11v] 17a Si in coni sectione a summitate ducatur linea ordinate applicata; extra sectionem cadet. 
  
Sit coni sectio, cuius diameter ab perque sectionis270 verticem a ordinate applicata ducatur ag. // Dico iam quod ag extra sectionem cadet. // Cadat enim, si possibile est ag intra sectionem ad punctum g periferiae. // Quoniam itaque a contingenter271 relicto puncto [S:19] g in periferia sectionis ducta est ordinate applicata ga ad diametrum ab. // Propterea iam per 7am huius, ipsa ga bifariam secabitur ad ipsa ab diametro272 omnis enim ordinata intra sectionem bifariam secatur a diametro: sed hic ag non secatur bifariam ab ipsa ab diametro,273 quod est absurdum. Non igitur ag intra274 sed extra sectionem cadet: quod erat demonstrandum. 
 Manifestum est ergo, quod ad summitatem sectionis ordinate applicata, in ipsa summitate contingit sectionem. 
  | 
	
| Inizio della pagina | 
	-> |