F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Theodosii sphaericorum elementorum libri Liber primus 22
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO XXII

154 Omnis circulus transiens per polos alicuius alterius circuli signati in sphaera est circulus maior et secat eum per aequalia et orthogonaliter.

155 Hoc est circulus abc transeat per polos ac circuli bed: aio tunc quod circulus abc est maior et secat ipsum bed per aequalia et orthogonaliter. 156 Nam tunc linea recta polos a c continuans per 13 huius it per h centrum sphaerae et per g centrum circuli bed: igitur circulus abc transit per centrum sphaerae et ideo per sextam huius est circulus maior et recta bgd diameter cum sit, erunt bed dfb semicirculi; item ag perpendicularis circulo bed et ideo, per decimam octavam undecimi, circulus abc orthogonalis circulo bed. Quae demonstranda fuerant.

Inizio della pagina
->