F r a n c i s c i M a u r o l i c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Photismi De Lumine et umbra | Theorema 35 |
<- | App. | -| | <- | = | -| |
THEOREMA XXXV 1 Ex radiorum concursu possibile est ignem generari. ![]() 2 In cavum speculum AB a signo solaris corporis C radii cadant CD, CE, CF qui ad unum fere punctum concurrant G. Quamvis enim sicut in ante praemissis patuit, radii ab1 eodem signo in speculum tendentes ad idem reflexi punctum non concurrant, parum tamen abest, quin a parva cavi speculi portione ad idem punctum radii conveniant; fiet etiam ut a reliquis solaris globi signis in speculum descendentes radii, et si non omnes ad idem punctum, intra eiusdem tamen2 loci angustiam conveniant. Quamobrem locus ille per quintum suppositum, maxime illuminabitur cumque calor lucem sequatur, atque ideo cum eadem intendatur et remittatur,[C:25r] idem quoque locus maxime calefiet. Quare expulso3 aere ignis ibi generabitur, qui4 fomitem5 sibi6 admotum7 accendet. Id quoque fiet si plura specula plana ita disponantur, ut receptam a sole lucem in eundem reflectant8 locum. Verum ergo id quod proponitur9, et ratione et experientia comprobatur. Completum10 Messanae Anno Domini 1521 Mensis Octobris11 die 19 |
Inizio della pagina |