F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Photismi De Lumine et umbra Theorema 22
<- App. -> <- = ->

[S:16]

THEOREMA XXII

1 Lucidorum per foramen in planum quodpiam radiantium formae conversae porriguntur. Hoc enim, ut in praemissa, fit ex radiorum intersectione. Quod ut distinctius pateat, quasdam descriptiones adducemus.

figura 1

2 Pro lucido enim circulari intelligantur1 supra bases AB atque CD duo coni similes, verticem sortiti eundem qui sit2 E signum, sintque eorum axes una recta, quo fiet ut quaecumque recta ab ipsius AB basis circumferentia3 ad E verticem agatur, eadem ulterius producta ad ipsius DC4 basis periferiam perveniat, ideoque una erit ipsa AC recta. Itemque una ipsa BD. Secetur itaque DEC conus plano ipsi AB, ideoque5 ipsi DC circulo parallelo, sitque sectio circulus GF. Intelligatur ergo, per foramen GF circulare, lucidum AB circulare in planum[C:13v] DC radiare. Eritque circulus DC tantum ex ipso plano a lucido AB illuminatus. Ab ipso enim lucido AB in nullum ipsius DC plani signum extra ipsum DC circulum radius elabitur. Et quoniam A in C, et B in D radiat, ideo6 ipsius AB circuli figura conversa est. Concludimus ergo quod7 circulare lucidum per circulare foramen8 sibi aeque distans conum protendit luminosum, cuius vertex inter lucidum ipsum et foramen existit.

figura 2

3 Pro lucido etiam alterius formae, ut triangulo, intelligantur supra ABC et DEF triangula similia duae similes pyramides verticem eundem habentes, qui sit G, signum, sitque unaquaeque ipsarum AD, BE et CF linearum9 sese in signo G secantium una recta. Quo fiet ut ipsum AB latus ipsi DE, ipsum autem BC ipsi EF, ipsum vero CA ipsi FD respondeat. Utque ipsa AGB et DGE, item et ipsa BGC et EGF triangula, nec non et ipsa CGA10 et FGD triangula bina, in uno sunt11 plano. Omnis igitur a quolibet12 ipsius ABC trianguli13 latere et per G signum acta14 linea ad trianguli DEF illi respondens perveniet15 latus. Secetur itaque DEFG pyramis plano parallelo basi16 DEF, sitque sectio triangulum HKL ipsi DEF, ideoque17 ipsi ABC simile. Et intelligatur triangulum ABC lucidum per triangulare18 foramen HKL in planum[C:14r] DEF ra[S:17]diare . Eritque ex plano DEF triangulum dumtaxat DEF ab ipso ABC lucido illuminatum. Nullus enim ab ipso lucido ABC in planum DEF extra ipsum triangulum DEF radius progreditur. Et quoniam latus AB in latus quidem DE, latus vero BC in ipsum EF, ipsum vero CA in ipsum FD, radiat, ideo ipsius ABC trianguli19 forma, quae20 ipsum DEF triangulum est, ipsi lucido ABC conversa videtur. Concludimus ergo quod rectilineum lucidum per foramen sibi simile et parallelum21 ac conversim positum radians, luminosam extendit pyramidem, cuius vertex ipsi lucido et foramini interiacet.

figura 3

4 Sit quoque lucidum qualecumque AB, et foramen qualiscumque formae CD. Et productis in ipsum FE planum ipsis ADE, et BCF radiis sese in G signo secantibus, item ipsis ACH et BDK, intelligantur FCH et KDE luminosae pyramides vertices habentes C et D, bases vero FH et KE. Quo fiet ut si ipsi AB parallelum22 ponatur FE planum, utraque ipsarum FH et KE basium ipsi AB lucido similis existat propter pyramidum similitudinem. Quoniam igitur ipsi FCH et KDE anguli maiores sunt angulis FBK et HAE, ideo fit ut productis radiis, ipsa FH et KE basium spatia non proportionaliter crescant cum ipsis FK et HE spatiis23. Nam quo ulterius radii producti fuerint, eo maior fiet ipsorum FH et KE spatiorum proportio ad ipsa FK et HE24 spatia.25 [C:14v] Poterunt ergo eo usque produci radii, ut ipsa FK et HE spatia respectu ipsorum FH et KE spatiorum26 insensibilia fiant. Sed27 ipsa FK et HE28 spatia29 distantiae sunt pyramidarum ipsarum FH et KE basium, quae30 ipsius AB lucidi formae sunt. Ergo per praemissam, quo magis producti fuerint radii, eo magis ipsae FH et KE bases ad unius ipsarum, ideoque31 ad ipsius AB lucidi similitudinem accedent, quandoquidem ipsae32 FH33 et KE figurae similiter positae sunt. Et per praedictae corollarium poterunt eo usque produci radii, ut ipsarum FH et KE figurarum una esse putetur34.

figura 5

5 Quod eo magis fiet, quo35 ipsum CD foramen respectu ipsius AB lucidi minus fuerit. Item quo magis AB lucidum a foramine CD remotum fuerit, tanto ipsa FK et HE36 repectu ipsorum FH et KE spatiorum minora fient. Similiter ostendemus quod [S:18] forma FE a pyramide FGE, quae maxima est, et aliae infinitae ab infinitis pyramidibus profectae37 paulatim in progressu coeunt, et ad ipsius AB lucidi similitudinem accedunt, donec ipsi fere lucido similem38 conficiant figuram. Concludimus ergo quod quo magis a quocumque lucido per qualecumque39 foramen radiante processerint radii, eo magis in planum, quod lucido parallelum est, profectum40 lumen ad ipsius lucidi similitudinem[C:15r] accedit. Et tandem sensu decepto, ipsi simile videtur, et in situ conversum, velut41 ex radiorum intersectione patet. Verum ergo fuit quod speculatio nostra conclusit.

Corollaria42

6 143 Hinc illud sequitur, ut sole per qualecumque foramen radiante, quo longius a foramine radii processerint, eo magis in planum circulo, qui terminus est radiantis superficiei, parallelum, proiecta lux ad eiusdem44 circuli formam propius accedat, ac45 tandem sensu decepto, perfecte46 circularis appareat. quandoquidem47 omne48 foramen, quod solari radio transitum praebere solet, tam respectu solaris magnitudinis quam distantiae, insensibilis sit quantitatis.

7 249 Similiter necesse est, ut luna per50 qualecumque foramen radiante, quo magis a foramine radii abscesserint, eo magis in planum radianti plano parallelum proiecta lux ad lunaris formae similitudinem accedat, ac tandem ipsi fere similis51 fiat52. Hoc idem dicendum est de sole partim caligante. Nam tunc lux per foramen transmissa proiicit in planum oppositum53 formam dimidiati solis. Idem ipsum dicendum est de sole, vel partim exorto vel partim sub horizontem54 immerso.55

8 [C:15v] 356 Quod si planum non fuerit radianti formae parallelum, proiectam lucem ipsi lucido similem57 non fieri monstratum est. Velut58 cum solis lux per foramen ingrediens, quae paulatim conica sit59, in obliquum porrecta planum, formam efficit quae conica sectio est.

9 460 Illud quoque nequaquam praetereundum quod lucido et plano a foramine aequaliter distantibus proiecta in planum lux ipsi lucido aequalis apparet; lucido vero magis distante, minor; minus vero61, maior, foramine tamen insensibilem respectu lucidi magnitudinem habente. Unde si solares radii [S:19] seu lux tantum62 a foramine procederent, quantum sol ipse a foramine removetur, proiicerent63 circulum circulo64, qui terminat radiantem superficiem, aequalem; ac si magis, maiorem. Sed quoniam nunc semper minus, ideo65 minorem.

10 566 Lucidum igitur per foramen aliquod radians infinitas proiicit pyramides, quae, quoniam67 crescunt intervallis inter superficies non ad eandem proportionem crescentibus, ideo68 paulatim in unam coeunt, donec omnes una fiunt pyramis, superficierum intervallo unitaeque69 pyramidis formam insensibiliter variante70 per praedicta corollaria.[C:16r]

11 671 Illa quoque iucunda speculatio non est oblivioni mandanda, quod lucidum per duo vel plura foramina radians, innumeras per eadem proiicit pyramides, quae quoniam crescunt, ingrediuntur72 alia in aliam, et commistae tandem in unam coeunt, uniusque formam acquirunt, intervallo tamen ad pyramidum73 magnitudinem insensibili existente. Unde necesse est solis lumen per duo vel quotlibet foramina74 ingrediens, totidem per eadem proiicere75 circulares formas, quae paulatim commixtae coeunt, unumque tandem visui ostendunt circulum. Quod quidem non aliter ostendetur quam de luce per unum transeunte foramen nuper ostensum est.

Inizio della pagina
->