F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Photismi De Lumine et umbra Theorema 11
<- App. -> <- = ->

THEOREMA XI

1 Possibile est circuli ad planum obliqui umbram circularem proiici.

figura 1

2 Esto enim ad hoc demonstrandum conus scalenus ABC, basim habens BC; qui quidem1 plano per axim secetur ad rectos angulos basi, sitque communis sectio trianguli ABC. Secetur etiam plano ad ipsum ABC triangulum recto, sitque communis sectio conicae2 superficiei et huius secantis plani conica sectio DE, communis vero sectio ipsius ABC trianguli et eiusdem plani recta DE, ponaturque ADE triangulum ipsi ABC3 triangulo simile4; eritque, ut in conicis demonstratur5, co[C:6v]nica sectio DE circulus. Intelligatur ergo DE circulus a signo A illuminari6, eritque umbra in planum, in quo circulus BC, proiecta, ipse circulus BC. Estque ipse DE circulus ad BC planum inclinatus. Igitur circulus ad planum, cui obliquus est, umbram proiicit circularem.

Inizio della pagina
->