F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Photismi De Lumine et umbra Theorema 9
<- App. -> <- = ->

THEOREMA IX

1 Possibile est trianguli non aequilateri1, umbram aequilateram proiici.

figura 1

2 Construatur enim pyramis ABCD, supra triangulum aequilaterum BCD, seceturque pyramis ipsa plano ad basim obliquo, quod sit EFG. Eritque iam EFG triangulum non aequilaterum. Si ergo intelligatur triangulum ipsum EFG a signo A illuminari, proiiciet iam umbram BCD, quae2 fuit triangulum aequilaterum. Quod erat demonstrandum.

Corollarium

3 Similiter igitur possibile est a qualibet non aequilatera figura umbram proiici aequilateram.[C:6r]3

Inizio della pagina
->