| F r a n c i s c i M a u r o l i c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
| Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
| Photismi De Lumine et umbra | Theorema 3 |
| <- | App. | -> | <- | = | -> |
|
THEOREMA III 1 Aeque1 remota signa aequaliter; propiora vero magis illuminant.
2 A signo enim lucidi cuiuspiam A, in planum BC cadant radii AB, AD, AE, AF et AC, intelliganturque iidem radii rem GH, signo A, propiorem illuminare in signis G, H , K, L, M, sitque AE radius ipsis BC et GH planis perpendicularis; ipsi vero AD et AF, item et AB et AC, aequales2. Aio quod BE3 et EC plana aequaliter, ipsum vero4 GH magis illuminabitur. Patet enim radios AB, AD, AE, AF et AC in planis BE et EC esse aequaliter5 densos, in plano vero6 GH densiores.7 Igitur per secundum suppositum, ipsa8 BE et EC plana aequaliter, ipsum vero GH magis illuminabitur. Quod si intelligatur[C:4r] signum A spatio BC propius fieri inter ipsas BA AC, lineas, crescet iam BAC9 angulus. Itaque BC spatium plures suscipiet radios10. Quare ex11 quinto supposito magis illuminabitur.
Corollarium
3 Hinc et illud sequitur, ut sol aeque a se remota aequaliter, propiora vero12 magis calefaciat. |
| Inizio della pagina |
-> |