F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Musica Parte 3
<- App. -> <- = ->

[III]
[A:6r]

1 Notandum quod centrum mundi in terra. Septem planetae, octava sphera et supremum coelum, reputant XI nervos. 2 Cum intervallis X, in quibus distinguuntur loci octo modulationum1 per tonos et dieses ascendentium et descendentium. Ut inferius apparet. Ut innuit Cicero in libro de Somnio Scipionis. 3 Septumplex literarum differentia, pro septem vocum varietatem. 4 Dispositio planetarum unde propagatur proprietas modorum septachorda lyra. Septumplex diversitas nervorum, pro locis octo modorum, quos vocant tonos.

figura 1
[Tab. 4]

5 Sic enim modi ponantur secundum ordinem planetarum in coelo sed numerum appellationis sortiuntur secundum successiuum illorum dominium in hebdomada. 6 Unde necesse est, ut 8us modus, tribuatur 8o coelo, quod Saturnum sequitur: aut coincidat Soli, cuius dominium succedit Saturno. Item terra ponitur nona immobilis, in nervo proslambanomeno, ut ait Tullius. Super 8um ponitur primum mobile. Sub terra centrum ut sint XI nervi et intervalla decem.

Inizio della pagina
->