F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Euclidis regularia solida Liber decimusquartus 10
<- App. -> <- = ->

10

12 Basis pyramidis ad basim octahedri in eadem sphaera comprehensi est sesquitertia.

Nam quadratum lateris pyramidis ad quadratum diametri sphaerae, est sicut 2 ad 3 per 16am praecedentis. Et ideo sicut 4 ad 6 sphaericae autem diametri quadratum ad quadratum lateris octahedri, sicut 6 ad 3 per 17am praecedentis. Quare per aequam proportionem, quadratum lateris pyramidis ad quadratum lateris octahedri erit sicut 4 ad 3. Quare sic triangulum ad triangulum per 18am Sexti.

[115] 13 Hinc ergo manifestum est, quod tota pyramidis superficies ad totam octahedri superficiem est sicut 16 ad 24 videlicet subsesquialtera.

Inizio della pagina
->