F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Elementorum XI et XII. Solidorum primus et secundus XI. Diffinitiones
|- App. -> |- = ->

[A:35v]

Elementorum XIus

Solidorum primus

<Diffinitiones>

<1>

1 Solidum sub triplici dimensione continetur.

<2>

2 Perpendicularis recta in planum est, quae rectos facit angulos cum lineis in plano ductis.

<3>

3 Parallela plana sunt, quae in infinitum producta quoquoversum necubi contactum admittunt.

<4>

4 Parallelepipeda solida sunt, quorum oppositae bases invicem parallelae sunt.

<5>

5 Similia solida sunt, quae similibus numeroque aequalibus basibus continentur.

<6>

6 Horum species sunt pyramides, columnae, prismata, atque polyhedrae figurae.

<7>

7 Sphaera est solidum unica superficie contentum, a qua centrum aequaliter distat. Eius diameter per centrum ducitur, ut ait Theodosius. Vel solidum, quod a semicirculo super fixam diametrum circumducto describitur. Ut Euclides.

<8>

8 Angulus solidus sub tribus vel pluribus planis angulis continetur, quos necesse est quattuor rectis esse minores.

<9>

9 Ex polyhedris figuris, quinque tantum sunt, quae regularia dicuntur, quoniam sub aequilateris et aequiangulis basibus invicem aequalibus clauduntur. Pyramis scilicet quattuor triangulis. Octahedrum octo. Cubus sex quadratis. Icosahedrum triangulis viginti. Dodecahedrum duodecim pentagonis.

<10>

10 Conus est pyramis super basim circularem. Et cylindrus <est1> columna bases habens circulos . Axis per verticem et centra basium agitur. Qui cum perpendicularis est ad basim, conus vel cylindrus2 dicetur3 rectus. Secus autem scalenus. De quibus Apollonius in Conicis et Serenus in Cylindricis.

<11>

11 Similia et similiter collocata solida sunt, quorum correlativae bases singulae singulis aequidistant, aut partim simul congruunt.

<12>

12 Similes coni, aut similes cylindri sunt quorum axes diametris basium sunt proportionales et perpendiculares aut aequaliter inclinatae.

13 Rectae se invicem secantes in uno sunt plano. Et omne triangulum in uno iam plano. Et sectio communis planorum est recta.

11 martii 1567 4

Inizio della pagina
->