F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Euclidis elementorum libri Liber nonus 8
<- App. -> <- = ->

[A:31v] 8a

13 // Sint ab unitate a numeri quotvis b c d e f g continue proportionales. // Aio quod c tertius ab unitate et, uno intermisso, singuli videlicet11 quintus, septimus nonus undecimus tertius decimus12 et reliqui in infinitum ab imparibus denominati quadrati sunt. Item quod d quadratus ab unitate a et bini intermissis, singuli videlicet13 septimus decimus tertius decimus et reliqui in infinitum per ternarii additionem, cubi sunt. Item quod g septimus ab unitate a et quinque intermissis, singuli videlicet tertius decimus decimus nonus et reliqui in infinitum per senarii additionem, cubi sunt simul et quadrati.

14 // Namque ex hypothesi quoties a unitas in b totiens b in c. Itaque ex b in se fit c. Ergo c per diffinitionem quadratus. Sed c d e continue proportionales. Igitur per 22am 8i e quadratus, et similiter g et14 sequentes, uno intermisso, singuli. // Item quoniam quoties a unitas in b totiens c in d. Ideo ex b in c fit d. Igitur d per diffinitionem cubus. Sed d e f g continue proportionales, ergo per 23am 8i g cubus, et similiter sequentes, binis intermissis, singuli. // Quam ob rem g et quadratus simul et cubus erit, et similiter sequentes, quinis intermissis15, singuli. Quae demonstranda proponuntur.

figura 10

Inizio della pagina
->