| F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
| Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
| Euclidis elementorum libri | Liber nonus | 10 |
| <- | App. | -> | <- | = | -> |
|
[A:32r] 10a
16 // Sint ab unitate a numeri quovis b c d e f g continue proportionales, sitque b qui post unitatem non quadratus. // Aio quod nullus erit quadratus nisi c tertius ab unitate: et e g caeterique, singulis intermissis, singuli. // Nam si alius quispiam ut d sit quadratus: tunc per 22am aut 24am 8i necesse est b16 esse quadratum, quod est contra hypothesim. Nullus ergo alius erit tunc quadratus quam praedicti in 8a huius, quod est primum. // Item sit b qui post unitatem non cubus. // Aio quod nullus erit cubus nisi d quartus ab unitate et g caeterique, binis interiectis, singuli. // Nam si alius quispiam ut c sit cubus, sequetur, per 25am 8i et b esse cubum, quod est contra hypothesim. Nullus ergo alius erit tunc cubus, quam praedicti in 8a huius: quod est reliquum propositi.
|
| Inizio della pagina |
-> |