F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Euclidis elementorum libri Liber quintus 33
<- App. -| <- = -|

33a

61 // Sint quotvis magnitudines ut puta tres a b c et aliae totidem d e f sitque maior a ad d quam b ad e et b ad e maior, quam c ad f. // Aio quod totum84 abc ad totum def erit maius quam b ad e vel quam c ad f et etiam maius, quam totum bc ad totum ef, minus autem quam a ad d.

// Cum enim sit a ad d minor quam b ad e erit permutatim per 27am a ad b maior, quam d ad e et coniunctim, per 28am ab ad b maior quam de ad e et rursus permutatim ab ad de maior85 quam b ad e quare, per 31am, a ad d maior, quam ab ad de. Et similiter ostendam quod maior est b ad e quam bc ad ef. 62 Quare maior erit a ad d quam bc ad ef et permutatim maior a ad bc quam d ad ef et coniunctim maior abc ad bc quam d e f ad ef et rursus permutatim maior abc ad d e f quam bc ad ef. Quare per 31am maior a ad d quam abc ad d e f quae fuerunt demonstranda.

figura 34

Euclidis Elementorum Quinti Finis

5 Novembris 1534

Inizio della pagina