F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Theonis data ex traditione Pappi Liber secundus Appendix quaedam
<- App. -| <- = -|

[A:16v]

Appendix Quaedam

84 Datae magnitudinis, dabitur quadrata radix.

Nulla magnitudo datur, nisi respectu positae magnitudinis. Sit ergo posita magnitudo ab data vero magnitudo bc. Super tota ac describatur semicirculus adc et a puncto b perpendicularis ad diametrum excitetur bd, quae cum media proportionalis sit inter ab positam et bc datam magnitudinem: iam per diffinitionem radix erit ipsius bc datae magnitudinis quadrata. Ut ostendit Euclides.

figura 21

85 Datae magnitudinis dabitur cubica radix.

Sit posita magnitudo ab, data vero bc. Compleatur rectangulum abce cui circumscribatur circulus abce cuius centrum k44 et inter ba, bc in infinitum productas protrahatur recta fdeg secans periferiam in punctis d, e hac scilicet conditione, ut fd, eg sint aequales (sive ut fk, kg sint aequales)45. 86 Aio itaque quod lineae ab, cg, af, bc sunt continue proportionales: atque ideo per diffinitionem cg erit ipsius bc datae magnitudinis cubica radix: ut ostendit Apollonius. Et Philon byzantius.

figura 22

Sic habes lector optime tam quadratae quam cubicae radicis in continuis inventionem. 17 aprilis 1554.

Inizio della pagina