F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Sereni cylindricorum libelli duo Liber primus 7
<- App. -> <- = ->

7a Si cylindrus planis secetur uno quidem per axem aliis autem ei, quod per axem, parallelis: factorum in cylindro parallelogrammorum maximum est, quod per axem: duo autem parallelogramma utrimque ab axe aeque remota erunt aequalia.

Nam talia parallelogramma per 3am huius sunt invicem aequiangula, et per corollarium eiusdem, eorumdem latera, quae in cylindrica superficie, sunt aequalia. Igitur eorum parallelogrammorum perpendiculares sive celsitudines sunt aequales; quare per primam 6i parallelogramma16 sunt ad invicem, sicut bases: sed basis eius, quod per axem, est maxima, quoniam scilicet diameter circuli; ergo et parallelogrammorum maximum est quod per axem.

Bases autem parallelogrammorum aeque remotorum ab axe per 3am 3ii sunt aequales, quoniam scilicet aeque removetur a centru circuli; ergo et parallelogramma aeque remota ab axe sunt aequalia; quod est propositum.

Inizio della pagina
->