F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Sereni cylindricorum libelli duo Liber primus 17
<- App. -> <- = ->

17a Si ellipseos prima diameter et circuli diameter ad eandem rationem secentur, et a divisionum punctis rectae excitentur ad periferias diametris perpendiculares: erit56 sicut secunda diameter ellipsi ad circuli diametrum, sic excitata in ellipsi ad excitatam in circulo.

Contra, si fuerint sicut excitata in ellipsi ad excitatam in circulo, sic secunda diameter ellipsis ad diametrum circuli: excitatae diametros ad eandem secant rationem.

Sit ellipsis abc cuius prima diameter ac secunda semidiameter bd et circulus efg cuius diameter eg57 et fh semidiameter ipsi eg ad angulos rectos58. Secentur autem diametri ac eg in punctis kl59 ita ut dk ad kc sit sicut hl ad lg et ipsis ac eg structim excitentur ad periferias ipsae km ln.

Aio quod sicut est bd ad fh sic est mk ad nl.

figura 13

Ponatur enim semidiameter circuli efg quae est fh aequalis ipsi bd; eritque circulus efg basis cylindri, in quo fit sectio abc per corollarium 14ae. Quare per eandem 14am mk nl sunt aequales: igitur, sicut bd ad mk sic fh ad nl.

figura 14

Sed fh ad nl60 in omni circulo, cuius semidiameter hg secta sit secundum rationem segmentorum hl lg eandem habet rationem. Ergo sicut bd ad mk sic fh ad nl quantuscumque sit circulus efg61 et permutatim sicut bd ad fh sic mk ad nl quod est primum ex propositis.

Contra, sit sicut bd ad fh sic mk ad nl.

Aio quod erit sicut dk ad kc sic hl ad lg.

Nam si hl ad lg non sit sicut dk ad kc secetur ergo, per 12am 6i ipsa hg in puncto o62 ita ut sicut est dk ad kc sic sit ho ad og et63 excitetur ipsi eg perpendicularis op ad periferiam; eritque sicut dudum ostensum est sicut bd ad fh et ideo sicut mk ad nl sit mk ad po; quare mk ad ipsas po nl eandem habet rationem. Igitur per 9am 5i ipsae po nl sunt aequales, quod per 14am 3ii est impossibile. Omnino ergo erit sicut dk ad kc sic hl ad lg: quod erat reliquum ex propositis.

Inizio della pagina
->