O p e r a    m a t e m a t i c a    d i    F r a n c e s c o    M a u r o l i c o
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber quintus Propositio 22
<- = ->

[S:165] XXII. Eisdem subiectis. Si paraboles recta ponatur maior quam recta hyperboles: tunc parabole extra procedens utrinque coincidet hyperbole.

Eisdem manentibus.

figura 1

Sit paraboles alb recta bd, maior quam be recta hyperboles akb. Aio tunc quod alb parabole partim extra hyperbolen akb circumlata coincidit eidem. Agatur enim a puncto d axi bt aequidistans, ipsique ge coniunctae, ac productae concurrens apud b, linea db; et per b punctum ordinate ducatur in hyperbola linea bta. Et tunc per 12.primi Conicorum, in hyperbola linea at poterit rectangulum bth; at per 11. eiusdem, in parabola ordinate ducta a puncto t poterit rectangulum dbt; quod aequale est rectangulo bth, quare talis ordinate ducta in parabola erit ipsamet at linea. Et perinde a punctum est in utraque peripheria, unde necesse est hyperboles, et paraboles peripherias super eodem puncto a se invicem secare. Nam si capiatur relictum punctum k in peripheria hyperboles inter a, b puncta; et per ipsum ordinate ducatur lkmn, coincidens parabolae, axi, et ipsi ge productae apud l, m, n puncta. Iam per 12.p.Conicorum, km poterit rectangulum bmn in hyperbola; at in parabola per 11. eiusdem, lm poterit rectangulum dbm, maius ipso rectangulo bmn. Quamobrem lm longior quam mk; et ideo punctum l; et omne aliud punctum in peripheria paraboles, inter a, b puncta, et tota talis peripheria cadet extra hyperbolen. Sub puncto autem a per relictum punctum o in parabola ducatur ordinate linea pors. Coincidens hyperbolae, axi, et ipsi ge productae apud p, r, s puncta. Et tunc 11. vero eiusdem, in parabola, linea or poterit rectangulum dbr, minus quidem rectangulo brs, propterea or brevior erit, quam rp; et punctum a, et omne aliud punctum sub puncto a in peripheria paraboles; et tota ipsa deinceps peripheria cadet intra hyperbolen. Id idem ad reliquas axis partes ostendemus. Sicut proponitur demonstrandum.

Inizio della pagina
->