F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum | Liber sextus | 6 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
VI. Ellipses in quovis cono a parallelis planis facte, sunt inter se similes. Sit conus abg, cuius basis circulus ag; vertex b; et sectus plano per axim ad basim recto, faciat triangulum abg; secetur item duobus planis parallelis, ductis per lineas de, zh ad rectos ipsi ag productae, et facientibus in cono sectiones tk, lm, nec subcontrariis basi. Erunt autem per 13. p conicorum, ipsae tk, lm sectiones ellipses. ![]() Aio itaque; quod similes sunt ellipses tk, lm. Ducatur enim ipsis ek, hm, aequidistans bn; et sicut est quadratum bn ad rectangulum ang, sic sit tam tk ad [S:174] kx; quam lm ad mo, proportionales igitur erunt ipsae tk, lm, ellipsium transversae, ipsis kx, mo rectis earum diametris; et perinde per 4. huius, similes sunt ipsae tk, lm ellipses. Quod fuit demonstrandum.
Scholium
Notandum hic semper agi de diametris praecipuis, quae sunt axes sectionum: axes autem ideo elig, quoniam per eos facilior venit similitudinum demonstratio.
|
Inizio della pagina |
-> |