3a Iisdem subiectis, si in sectione1 vel periferia2 duo puncta relicta sint, et per ipsa aequidistantes ducantur tangentibus usque ad diametros; facta sub ductis quadrilatera producta ad diametros aequalia erunt ad invicem.
1 Sit enim sectio, tangentes et diametri ut prius dictum est. // Et relicta sint in sectio3 duo puncta z, h. // Et per z tangentibus aequidistantes4 ztcl, nzkm. // Per h autem ipsae nhxo htpr. // Dico iam quod aequale est lh ipsi mt nec non ln ipsi mh. // Namque per praecedentem rpa aequum est gh itemque amk aequum gz. // 2 Sed rpa maius est quam lum amk in pm. // Igitur gh maius quam gz in eodem pm. // Quare gh aequale est gz et pm simul sumptis: hoc est iis gt rz simul. // Itaque communi ablato gt supererit lh [A:66r] aequum io rz sive mt. // Communique apposito tn. Erit iam ln aequum mh. 3 // Sicut iam proponitur demonstrandum.
|