F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Fragmenta arithmeticorum 7473-41r-85r | Frag. 1 |
|- | App. | -> | |- | = | -> |
Maurolycus abbas lectori. Salutem.
1 Cum olim Catanae degerem, dum ferrandus Vega Ioannes proregis filius nostris lectionibus operam daret: atque inde per Neetinae Vallis oppida cum eo milites, equitesque recensente peregrinarer: quidquid ocii supererat, solitis speculationibus impendebam. Cumque in primis multa Catanae, complura Motucae, Vizinii atque Calagurae scripsissem: veluti, per adscriptas locorum et temporum notas in istoc quaternione legentibus constare potest; hic ea, quae Plocii speculantibus occurrerant, Ennae Servatoris natalem celebrantes, adnotabimus rursus a principio exorsi, quam scilicet haec, quamvis posterius animadversa1 praecedere debuerant. Nec te lector perspicacissime perturbet, si quid ex his a Iordano fuerit antea demonstratum. Non enim ob id labori parsimus: semperque hic et alibi conati sumus sylvosas ac difficiles Iordani demonstrationes in brevitatem pariter ac facilitatem redigere, atque nonnulla aliter demonstrare: ab Euclide interim demonstrata, ut supervacua et inanem laborem adiicientia, omittentes: et multa magis fastidiosa, quam aut trivialibus utilia, aut speculativis iucunda resecantes. Hic igitur nonnulla circa cubos demonstraturus praemittam aliquot elementares propositiones, quamquam alibi demonstratas, ut sequentia facilius et in promptu magis lectoribus exponantur. Verte igitur paginam et feliciter lege. Nam Trinacriae centrum, cereri gratissima sedes. Hic complet numeros fertilis Enna meos.
pa
3 Omnis radix duplicata facit sequentem parem. 4 Haec propositio constat ex diffinitione paris. Nam cum, par numerus sit, qui in duos aequales numeros secari potest, iam nullus non numerus erit alicuius paris dimidius: et perinde duplicatus quilibet numerus parem efficiet. Quod est propositum.
2a
5 Omnis radix duplicata cum unitate facit sequentem imparem. 6 Nam cum per diffinitionem impar constet ex pari et unitate, par vero per praemissam, ex duplicata radice; iam et impar ex duplicata radice et unitate. Constabit sicut proponitur.
3a
7 Omnis quadratus cum duplo suae radicis et unitate iunctus conficit sequentem quadratum. 8 Esto unitas a, radix b, ipsius autem b quadratus c. Sequens vero quadratus d qui scilicet fit ex ab toto.
9
Aio quod c
10
Nam per 4am 2i Euclidis ad numeros relatam, quoniam ab secatur in duos a et b iam ![]()
4a
11 Omnis quadratus cum sequente impari coniunctus procreat sequentem quadratum.
12
Namque, per praecedentem,
<Corollarium> 13 Manifestum est igitur quod dispositis ab unitate per ordinem imparibus quotlibet: eorum congeries erit quadratus totus quidem ab unitate, quotus ab eadem fuerit postremus impar, hoc est quadratus ipsi postremo impari collateralis.
5a
14 Omnis parte altera longior quadruplicatus cum unitate conficit quadratum collateralis imparis.
15
Nam parte altera longior constat ex praecedenti quadrato suaque radice: igitur quadruplicatus facit quadruplum talis quadrati, qui2 iam
6a
16 Omnis triangulus octuplicatus cum unitate efficit sequentis imparis quadratum.
17
Nam per demonstrata Iordani, omnis
7a
18 Qui fit ex ductu cuiuslibet radicis in triangulum praecedentem duplicatus et cum quadrato radicis coniunctus conflabit cubum radicis. 19 Sunto quotlibet ab unitate a et per unitatis crementum crescentes numeri bcdef. Sitque radix proposita f. Iam eam radicem praecedens triangulus erit aggregatum ex abcde; quibus totidem numeri singuli singulis aequales, sed inverso ordine applicentur, g scilicet unitas et hklm. Sic enim am bl ck dh eg singuli erunt ipsi f aequales. Quam ob rem ipsi una cum f coniuncti continebunt toties ipsum f quoties ipse f unitatem. Et perinde ipsius f quadratum constituent. Igitur ipse f ductus in aggregatum ex am bl ck dh eg f faciet per diffinitionem cubum ipsius f. ![]()
21
Sed qui fit ex f in tale aggregatum aequum est, per primam 2i ei, qui fit ex f in se, hoc est
8a
22 Omnis cubus cum trianguli praecedentis quadrato coniunctus efficit quadratum trianguli collateralis.
23
In praemissa descriptione, cubus qui ex f habet
24
Demonstrandum est igitur, quod cubus, qui ex f cum quadrato qui ex toto abcde coniunctus efficit quadratum, qui ex toto abcdef. Et similiter omnis cubus cum sui praecedentis
25
Sed per praecedentem, duplum eius, qui fit ex toto abcde in ipsum f una cum
26
Igitur cubus ipsius f cum 27 Quod fuit demonstrandum.
29
Igitur cubus f cum
9a
30 Trianguli cuiuslibet quadratus aequalis est aggregato cuborum ab unitate usque ad cubum sibi collateralem inclusive sumptorum.
31
Proponatur quilibet 32 Dico iam quod f aequalis est aggregato6 cuborum, qui ab ipsis abcde singulis, fiunt. 33 Quod sic demonstratur.
34
Sit g cubus ipsius e sitque h ![]()
10a
37 Unitas primum cubum. Duo sequentes impares iuncti sequentem cubum. Tres sequentes tertium cubum. Quatuor succedentes 4um. Quinque 5um. Sex 6um. Septem 7um. Itaque in infinitum conflabunt.
38
Disponantur ab unitate a per ordinem impares in indefinitum bcdefghklmnopq. Aio quod bc 2um ab unitate cubum, def 3um, ghkl 4um, mnopq quintum, et caetera iuncti conficient. Sit enim ipsorum bc aggregatum r, ipsorum def aggregatum s, ipsorum ghkl t, ipsorum mnopq congeries u. Eritque demonstrandum, quod [A:44r] a erit primus cubus, hoc est unitas, r secundus, s tertius, t quartus et u quintus cubus. Hoc modo. Quoniam ipsi abcdefghklmnopq sunt impares numeri ab unitate per ordinem dispositi, propterea, per corollarium quartae harum, ipsorum arstu aggregatum erit quadratus ab unitate in ordine quindecimus, quoniam postremus impar scilicet q quindecimus est in ordine imparium ab unitate. Itaque tale aggregatum erit quadratus, qui fit a quinto triangulo, hoc est a numero quindenario. Talis ergo quadratus ex praemissa erit aequalis quinque cuborum ab unitate dispositorum cumulo. Et ideo totus arstu numerus erit quinque huiusmodi cuborum congeries. Et per eadem ostendemus quod ipsorum arst aggregatum erit 39 Ennae 24o decembris 1553.10
42 [A:44v] Ecce igitur quanto facilius ac brevius ostendimus id, quod Iordanus scabra et fastidiosa demonstratione ostenderat. Lector vale. 43 Trinacriae centrum, cereri gratissima sedes. 44 Hic complet numeros fertilis Enna meos.
45
Ennae ad horam noctis 4am diei |
Inizio della pagina |
-> |