F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum liber primus Propositio 95
<- App. -> <- = ->

Propositio 95a

1 Omnis cubus centralis aequalis est octahedro centrali sibi collaterali.

Nam talis cubus, per diffinitionem, construitur ex unitate, quod est centrum, ex octo [C:63v] semidiametris, ex 12 triangulis primis, quoniam tot sunt latera linearia solidi, et ex sex pyramidibus quadratis centralibus quot scilicet sunt bases solidi. 2 Octahedrus autem conflatur ex unitate centrali, ex senis semidiametris, ex 12 triangulis primis, quoniam tot sunt eius solidi latera, et ex octo pyramidibus triangulis centralibus, propter totidem bases. 3 Sed cum per nonagesimam secundam praemissam, tres pyramides quadratae cum quatuor axibus, qui sunt aequales semidiametris singulae singulis, sint aequales quatuor pyramidibus triangulis cum tribus axibus1; iam sex pyramides quadratae cum octo semidiametris erunt aequales octo pyramidibus triangulis cum sex semidiametris. 4 At unitas et 12 trianguli eandem utrobique summam ingerunt. Ergo et totus solidus numerus toti solido numero, scilicet cubus octahedro adaequabitur; quemadmodum proponitur.

  \{4 unitas
cubus \{2 8 semidiametri \xgreek
12 \TRNli +
  6 pyr. \QDRtae \xgreek
  \{4 unitas
octahedrus \{2 6 semidiametri \xgreek
12 \TRNli +
  8 pyr. \TRNlae \xgreek

Inizio della pagina
->