[C:62v] Propositio 91a
1 Tres quadrati centrales cum quatuor unitatibus sumpti, sunt aequales quatuor triangulis centralibus cum tribus unitatibus simul acceptis in eodem loco.
Nam triangulus centralis constat ex unitate et tribus triangulis primae speciei praecedentis loci1. 2 Quadratus vero centralis constat ex quatuor triangulis primae speciei praecedentis loci, et ex unitate. Quam ob rem, quatuor trianguli centrales constabunt ex 12 triangulis primae speciei2, et ex3 quatuor unitatibus. 3 Tres vero quadrati centrales4 constabunt ex 12 triangulis primae, et ex tribus unitatibus. Igitur, si apponantur5 hic quatuor, illic tres unitates, constabit veritas propositi.
|