O p e r a m a t e m a t i c a d i F r a n c e s c o M a u r o l i c o |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Arithmeticorum liber secundus | Propositio 96 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
Propositio 96a 1 Bimembris quantitas et residualis non solum inter se magnitudine, sed etiam potentialiter in infinitum incommensurabiles sunt. Sit a quaecunque bimembris, b vero quaelibet residualis. Aio, quod ab incommensurabiles ad invicem sunt: secus enim per sexagesimam quartam huius, essent eiusdem generis; quod est contra hypothesim. Deinde sint ipsarum ab quadrata prima cd secunda ef et deinceps. 2 Eruntque per quinquagesimam octavam et sexagesimam primam c [S:162] binomium, et d residuum; item e binomium primum, et f residuum primum. Igitur per praecedentem tam ipsa cd inter se, quam ipsa1 ef inter se et deinceps sequentia inter se incommensurabilia sunt. Quare ipsorum ab tam [C:157v] primae, quam secundae, quam sequentes in infinitum potentiae2 sunt incommensurabiles; sicut demonstrandum proponitur. Corollarium 3 Manifestum est igitur, quod sicut omnis bimembris de numero sex generum quantitatis, primum quadratum est binomium; secundum vero, tertium et omne sequens in infinitum semper est binomium primum; ita omnis residualis ex alio senario quantitatis primum quadratum residuum, secundum vero, tertium et quotcunque deinceps semper est residuum primum. Quod non est parva admiratione dignum.
|
Inizio della pagina |
-> |