Propositio 93a
1 Omnis quantitas secundo quadrato commensurabilis alicui irrationali, sive de numero bimembrium, sive residualium est etiam una de numero earundem.
Exempli gratia, sit a bimediale primum, et quantitas b ipsi a commensurabilis in quadrato secundo. Aio, quod b est etiam una sex generum ex1 quibus bimediale primum. 2 Sit enim ipsius a quadratum c et ipsius b [S:160] quadratum d. Eruntque cd potentialiter commensurabiles, quandoquidem earum quadrata sunt secunda quadrata ipsarum ab per hypothesim commensurabilia. Sed c binomium secundum est per quinquagesimam octavam harum; ergo et d2 per sexagesimam septimam binomium erit. Quare ipsius d radix ipsa b per quinquagesimam septimam, erit aliqua sex bimembrium; quod erat demonstrandum. 3 Similiter si a ponatur binomium, vel bimediale secundum, vel aliqua ex tribus reliquis, semper d binomium esse arguetur, et perinde b una sex generum, in quibus binomium numeratur. Eodem syllogismo uteris pro residualibus, dum loco quinquagesimae octavae3 citetur sexagesima prima et loco quinquagesimae septimae vocetur sexagesima, quae de residuis loquitur, sicut in antepraemissa.
|