O p e r a    m a t e m a t i c a    d i    F r a n c e s c o    M a u r o l i c o
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum liber secundus Propositio 90
<- App. -> <- = ->

Propositio 90a

1 Impossibile est quamlibet caeterarum quinque residualium quantitatum esse excessum aliorum quam suorum membrorum, servata diffinitione.

Quod praemissa de1 residuo conclusit2, haec praesens de residuo mediali primo, secundo, caeterisque tribus residualibus quantitatibus proponit. Ut si sit, exempli gratia, residuum mediale secundum cuius nomen maius ab minus vero bc ita ut residuum ipsum mediale secundum sit ac. 2 Aio igitur, quod ac non potest esse excessus aliorum quam ab bc membrorum, ut puta ipsorum ad dc ita ut ad dc habeant conditiones diffinitionis ipsius medialis, quas habent ab bc. Si enim hoc possibile est: tunc aggregatum ex quadratis ipsorum ab bc sit ef, duplum vero eius, quod fit ex ab in bc sit fg. Eritque per quinquagesimam nonam huius ac radix ipsius eg. 3 Cumque ac sit [C:154v] residuum mediale secundum, erit per sexagesimam primam eg residuum tertium. Itaque si ac residuum mediale secundum esse potest excessus aliorum quam ab bc utpote ipsorum ad dc membrorum; tunc aggregatum ex quadratis ipsorum ad dc < sit eh et3> duplum vero eius, quod ex ad in dc sit hg4. Eruntque ex demonstratione sexagesimae primae tunc ipsius eg residui tertii membra eh hg. 4 Quare sequetur, ut ipsum eg residuum tertium fiat per excessum aliorum quam ef fg5 membrorum: quod per praecedentem impossibile est; et perinde impossibile erit ipsum ac residuum mediale secundum esse aliorum quam ab bc propriorum membrorum excessum, servatis diffinitionis conditionibus6. Quod fuit demonstrandum; quae demonstratio similiter ad reliquas residuales quantitates transfertur. Sic constat penitus propositum.

Inizio della pagina
->