O p e r a    m a t e m a t i c a    d i    F r a n c e s c o    M a u r o l i c o
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum liber secundus Propositio 66
<- App. -> <- = ->

[C:145r]

Propositio 66a

1 Omnes duae quantitates invicem commensurabiles coniunctae, conficiunt eiusdem generis quantitatem et sibi commensurabilem.

Sunto ab quantitates invicem commensurabiles. Aio, quod totum ab erit quantitas eiusdem generis et utrique1 ipsarum ab commensurabilis. Quod enim ab totum ipsis ab singulis est commensurabile constat per quadragesimam sextam huius; quod autem eiusdem generis cum ipsis, constat per praemissam sexagesimam quartam. Constat ergo totum propositum. [S:148]

Corollarium

2 Unde manifestum est, quod aggregatum ex quotcunque quantitatibus invicem commensurabilibus, est singulis partibus commensurabile et eiusdem generis cum2 eisdem.

Inizio della pagina
->