O p e r a m a t e m a t i c a d i F r a n c e s c o M a u r o l i c o |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Arithmeticorum liber secundus | Propositio 59 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
[C:140v] Propositio 59a 1 Omne aggregatum quadratorum1 inaequalium excedit2 duplum producti radicum in quadrato differentiae radicum. Secetur quantitas ab per inaequalia3 apud c et a maiori portione ac abscindatur ipsi bc aequalis cd. Atque ita ostendendum est, quod congeries quadratorum ac cb superat4 duplum ipsius rectanguli ac cb in quadrato ipsius da, quod a Campano in decimo Elementorum ostensum est. 2 Per quartam secundi, quadratum ac et quadratum cb cum duplo [S:142] rectanguli ac cb simul aequalia sunt quadrato ab. Quod per octavam secundi aequale est quadrato da cum quadruplo5 rectanguli ac cb. Auferatur utrinque duplum rectanguli ac cb et supererunt quadratum ac et quadratum cb simul aequalia quadrato da et duplo rectanguli ac cb. Haec autem est demonstratio
|
Inizio della pagina |
-> |