O p e r a    m a t e m a t i c a    d i    F r a n c e s c o    M a u r o l i c o
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum liber secundus Propositio 51
<- App. -> <- = ->

Propositio 51a

1 Omnis quantitas divisa per quantitatem sibi commensurabilem, exhibet in quotiente quantitatem rationalem.

Sint ab quantitates commensurabiles [C:133v] inter se, et dividatur b per ipsam a et proveniat c. Aio, quod c quantitas rationalis est. Nam per diffinitionem divisionis erit sicut a dividens ad positam, sic b divisa ad c provenientem; et permutatim, sicut a ad b sic posita ad c. Sed a per hypothesim commensurabilis est ipsi b ergo per quadragesimam octavam praemissam, et posita commensurabilis ipsi c. Ergo c rationalis; quod est propositum. Hoc idem ex praecedenti ostendi potest.

Inizio della pagina
->