O p e r a    m a t e m a t i c a    d i    F r a n c e s c o    M a u r o l i c o
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum liber secundus Propositio 16
<- App. -> <- = ->

[S:102]

Propositio 16a

1 Quantitatem unius nominis in quantitatem duorum aut plurium nominum multiplicare.

Quantitas unius nomini sit a, binominis autem quantitas bc sub duobus nominibus b et c prolata. Oportet multiplicare a in bc. Multiplico per undecimam huius, quantitatem a in nomen b et fiat d. Item multiplico, per eandem, a in nomen c et fiat e. 2 Dico igitur, quod quantitas conflata ex nominibus de est productum quod fit ex multiplicatione ipsius a in ipsam bc. Nam, per secundi Elementorum primam, [C:102r] quae fiunt ex ductu unius quantitatis in partes1 propositae quantitatis pariter accepta conficiunt illud, quod fit ex dicta quantitate in totam propositam. Itaque de productum est ex multiplicatione ipsius a in ipsam bc factum; quod quaerebatur.

Inizio della pagina
->