O p e r a    m a t e m a t i c a    d i    F r a n c e s c o    M a u r o l i c o
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum liber primus Propositio 23
<- App. -> <- = ->

[C:82r] [S:81]

Propositio 23a

1 Adhuc dico quod o est quadratum ipsius e. Patet: nam per nonam aeo sunt continue proportionales. Cumque a sit unitas, erit per octavam noni Elementorum, o quadratus et per diffinitionem eius radix e, quod est propositum. 2 Vel sic: quoniam per septimam ipsi def sunt continue proportionales, et per octavam ipsi bek1 sunt continue proportionales, iam per vigesimam septimi b in k faciet quadratum ipsius e sicut d in f. Sed per quintam harum b in k facit o. Igitur o est quadratum ipsius e. Quod est propositum.

Inizio della pagina
->