O p e r a    m a t e m a t i c a    d i    F r a n c e s c o    M a u r o l i c o
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum liber primus Diffinitiones
<- App. -> <- = ->

Diffinitiones

1 Omnis forma numeraria centralis1 plana superficialis construitur ex centrali unitate et ex tot triangulis praecedentibus primi generis2, quot sunt formae ipsius anguli: utpote triangulus centralis ex unitate et tribus triangulis; quadratus centralis ex unitate et quatuor triangulis; pentagonus centralis ex unitate et quinque triangulis; hexagonus ex unitate et sex, ut antea diximus; heptagonus ex unitate et septem; octogonus ex unitate et octo triangulis primi generis, latera semper aequalia et angulos uniformes constituentibus compaginatur. Itaque, si lubet, deinceps. 2 Unde omnis figura centralis superaddit praecedenti figurae triangulum. [C:39v] Verum, sicut in hexagono geometrico latera sunt semidiametris aequalia, ita hic, in hexagono3 numerali unitates angulares tantum inter se distant, quantum ipsae4 ab unitate centrali removentur; et tres unitates proximae semper triangulum aequilaterum faciunt: sicut in quadrato primo quatuor unitates quadratum conformant5. 3 In caeteris autem formis centralibus, hoc est in triangulo, quadrato et pentagono, unitates laterales magis distant, quam diametrales; minus vero in formis hexagonum sequentibus, ut in heptagono et octogono, ut postulat situs geometricarum formarum, quas Arithmeticae6 imitantur. [S:33] Omnis porro pyramis centralis fit ex aggregatione centralium formarum sui nominis ab unitate usque ad basim suam successive aggregatarum. 4 Utpote pyramis triangula, triangularum; quadrata, quadratarum et deinceps. Omnis demum columna centralis procreabitur ex forma centrali collaterali (quae sua basis est) toties quoties7 coacervata, quota est in ordine, sive in radicem lateralem multiplicata. Harum proprietates et colligantias nunc explicabimus.

figura 1
figura 2
figura 3

Inizio della pagina
->