O p e r a    m a t e m a t i c a    d i    F r a n c e s c o    M a u r o l i c o
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum liber primus Praefatio
|- App. -> |- = ->

[C:6r]

Illustrissimo Ac Reverendissimo D. D. Marco Antonio Amulio Cardinali Amplissimo Franciscus Maurolycus Abbas Felicitatem.

1 Duo sunt Illustrissime Praesul, ut ego iudico apprime, et necessaria, et utilia, in quibus literarum professores operam suam praestare possunt: aut scilicet in veterum authorum operibus emendandis, aut in his, quae negligenter ab aliis tractantur, supplendis. Quod cum in aliis facultatibus, tum in Mathematicis speculationibus maxime decebat. 2 Nam sicut nulla philosophiae pars tantum acuminis1 ob demonstrationes, nec tantum diligentiae ob lineamentorum ductum postulat; ita in nulla magis erratur. Hoc si attendissent interpretes, et expositores, iam nihil esset laborandum; et studiosis artium, quanquam oscitantibus omnia suaviter propinarentur. 3 Verum ubi ignorantia linguae seu professionis, aut inscitia2 scriptoris accedit, omnia turbantur, et nihil est a menda securum. Declarant hoc Veterum, et Recentium quorundam exempla: Campanus dum placita sua inculcare in geometricis elementis conatur, corrupit plerasque authoris vetusti sententias. 4 Zambertus facultatis expers, neque Campanum castigare, neque Graeci exemplaris (quod interpretatur) mendas animadvertere scivit; et utrique lima Jacobi Fabri, licet Campano pepercerit, opus fuit. Apollonii [C:6v] Pergei Conica ob interpretis ignorantiam, talia prodierant ex impressorum praeliis, ut vix ab Authore ipso, si revixisset, corrigi possent; fuit autem interpres Memmius quidam, qui in parem cecidit errorem cum Georgio Valla, qui multa quanvis graece peritus transtulit in Mathematicis, quae non intellexit. 5 Longum esset omnia, quae in isthoc negotio peccarunt interpretes, aut expositores commemorare. Sed haec quo ad emendationem; nam ad instaurandos tractatuum defectus maiori industria opus esset; multa in Geometria, multa in Arithmeticis, tum etiam in Opticis, et in Astronomia desiderantur, quae non nisi magna cum diligentia, multisque lucubrationibus discussa in ordinem redigi, possent. 6 Quantum vero in utroque genere3 laboraverimus alii iudicent; index operum innuit; sed tamen, ut obscura minusque necessaria parvipendantur a studiosis: et ob id Academiarum magistri praesertim in scientiis ad usum quotidianum, vitaeque commodum facientibus versantur; et recte quidem meo iudicio faciunt: nam Mathematicae speculationes feliciora tempora postulant. 7 Sicubi tamen tibi, hac tempestate, a rebus agendis maiorisque momenti negotiis vacat; poteris hos duos Arithmeticorum nostrorum libellos sub patrocinium tuum suscipere; in quorum priore de numerariis tam planis, quam solidis figuris agitur. Quae materia sicut a Nicomacho, et Philolao graecis, itemque a Boetio, et Iordano nostratibus ieiune, et perparce tradita legitur. Ita pluris facienda videtur. [C:7r] 8 In posteriore autem de numerariis quantitatum terminis: ubi circa rationales et irrationales magnitudinum species et ea quae ab Euclide tractantur et multa quae omittuntur per numeros ac novo modo demonstrantur; et res est ut ego sentio perspicacibus ingeniis, ne dicam curiosis, iucundissima, quandoquidem et per speculationem et praxim complettitur. 9 In prolegomenis, diffinitionibus, propositionibus, corollariis ac scholiis tota subiecti summa explicatur, non omissa tamen problematum executione. Hoc dico pro iis, quibus fortasse demonstrationum processus fastidium ingereret. Opusculum est anno ferme ab hinc undecimo contextum dudum autem Francisci Maurolyci mei ex fratre nepotis manu transcriptum, sed nec claro, et quali voluissem charactere formatum, quanvis scriptori nec acumen desit, nec industria. 10 Opus erit libellum per virum eruditum ita rescribi, ac reformari, ut a typographis expedite legi possit. Habeo hic archetypum operis nequicquam tamen grandioribus notis exaratum; sed Summo Pontifici non has curiositates, verum Martyrologium, Computum et Hymnos Ecclesiasticos commenda. 11 Verum ne longior Epistula taedium adaugeat libri, hic consistam: prudentia tua et Authoritas supplere poterit defectum nostrum. Vale Praesulum decus, et me omnibus et singulis ordinis tui praestantissimis Summatibus commenda. Messanae, in freto Siculo, Kalendas Decembris MD.LXVIII.

Inizio della pagina
->