O p e r a    m a t e m a t i c a    d i    F r a n c e s c o    M a u r o l i c o
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum liber primus Propositio 68
<- App. -> <- = ->

Propositio 68a1

1 Omnis quadratus centralis conficitur ex duobus quadratis primi generis, scilicet collaterali et praecedenti.

Exempli gratia: quadratus quintus centralis 41 conficitur ex quinto et quarto quadratis primi generis, scilicet 25 et 16. Quod sic patet. 2 Per undecimam huius, quadratus quintus constat ex quarto et quinto triangulis primi generis, et2 per praecedentem, triangulus quintus cum quadrato quarto3 primi generis, conficiunt triangulum quintum centralem. Igitur quadratus quintus cum quadrato quarto simul aequivalent triangulos duos, scilicet quartum primi generis, et quintum centralem. 3 Sed triangulus quintus centralis cum triangulo quarto primi generis per diffinitionem procreat quadratum quintum centralem; ergo quadratus quintus centralis aequivalet duos quadratos primi generis, scilicet quintum et quartum, quod fuit demonstrandum. Et argumentum a quinto ad quemvis propositum4 locum transfertur, ut conclusio proponit. Id idem demonstratur per trigesimam huius.

41 \{3 25 \{2 10
15 \}2 31
16 ---
41 \{2 31
10

Inizio della pagina
->