Propositio 35a
1 Omnis pyramis pentagona constituitur1 ex pyramide triangula collaterali et ex duplo praecedentis.
Cum per diffinitionem [C:24r] pentagona pyramis construatur2 ex pentagonis ab unitate per ordinem aggregatis, iam, exempli gratia, quinta pyramis pentagona constabit ex unitate et quatuor sequentibus pentagonis superficialibus. 2 Quatuor autem tales pentagoni, per diffinitionem, fiunt ex coniunctione quatuor collateralium quadratorum et quatuor praecedentium triangulorum, singuli singulorum. Quadrati quoque tales quatuor per undecimamhuius constant ex coniunctione quatuor collateralium triangulorum et totidem praecedentium triangulorum. 3 Igitur quinta pyramis pentagona constabit ex aggregatione unitatis quatuor sequentium triangulorum, duplique3 totidem praecedentium trian [S:15] gulorum. Sed per diffinitionem unitas et quatuor sequentes trianguli faciunt pyramidem triangulam4 quintam5; et quatuor praecedentes trianguli faciunt triangulam pyramidem quartam. Ergo quinta pyramis pentagona construetur6 ex aggregatione pyramidis triangulae quintae, duploque quartae. Quod est propositum. Similis est coeterorum locorum demonstratio.
| | 1 | | 1 |
1 | 1 | 3 | | 5 |
3 | 3 | 6 | | 12 |
6 | 6 | 10 | | 22 |
10 | 10 | 15 | | 35 |
|
20 | 20 | 35 | | 75
|
|