F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Praeparatio ad Archimedis opera Propositio 39
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO XXXIX.

Similes sphaerales cunei sunt cubis diametrorum proportionales.

Sphaeralem cuneum intelligo corpus sub conica superficie verticem in centro sphaerae habente, et sub assumpta sphaerica superficie comprehensum, quod quidem componitur ex cono, et sphaerica portione communem basim habentibus circulum, qui sphaeram per inaequalia secat. Demonstratur autem haec non aliter, quam praemissa; hoc excepto, quod pro totalibus sphaeris, cunei sphaerales similes capiantur: et pro tornatilibus solidis tornatiles cunei capiantur. Componitur autem tornatilis cuneus ex cono supradicto cunei sphaeralis, et portione tornatilis solidi cadente intra sphaericam portionem. Nam huiusmodi tornatiles cunei similes sunt, quandoquidem [S:22] intra similes sphaerales cuneos cadunt: et ideo per antepraemissam, sunt cubis diametrorum sphaeralium proportionales. Atque etiam cubis dictarum basium diametrorum, quippe quae sphaeralibus diametris sint proportionales, propter portionum similitudinem.

Inizio della pagina
->