F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  i  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Praeparatio ad Archimedis opera Propositio 36
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO XXXVI.

Similes coni-coluri sunt cubis, qui ex correlativarum basium diametris fiunt proportionales.

Nam similes coni-coluri sunt similium conorum similiter factae portiones, sed per praecedentem, integri coni, sunt cubis, qui ex basium diametris, proportionales, et abscissi coni, sunt cubis, qui ex basium sectricium diametris fiunt, proportionales; sed hi cubi sunt illis proportionales, quoniam basium harum diametri, basium illarum diametris sunt proportionales, propter similitudinem portionum. Igitur abscissi coni sunt integris conis proportionales. Quare per 19. quinti, et relictae portiones, qui sunt ipsi coni-coluri, sunt tam abscissis, quam integris conis, et ideo correlativarum basium cubis proportionales. Quod fuit ostendendum.

Inizio della pagina
->